monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p4, XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae. - Episcopatus Lexoviensis negotia. - Rogerus abbas Uticensis. <<<     >>> XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit. - Occidit. - De eius coniuge et liberis.

XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium.

1  Circa haec tempora [1092-1093], in regno Galliae foeda turbatio exorta est. 2  Bertrada enim, Andegavorum comitissa, metuens ne vir suus quod iam duabus aliis fecerat, sibi faceret, et relicta contemptui seu vile scortum fieret, conscia nobilitatis et pulchritudinis suae, fidissimum legatum Philippo, regi Francorum, destinavit, eique quod in corde tractabat, evidenter notificavit. 3  Malebat enim ultro virum relinquere, aliumque appetere, quam a viro relinqui, omniumque patere despectui. 4  Denique mollis princeps, comperta lascivae mulieris voluntate, flagitio consensit, ipsamque, relicto marito Gallias expetentem, cum gaudio suscepit. 5  Porro generosam et religiosam coniugem suam, Bertam, nobilis Florentii ducis Fresionum filiam, quae Ludovicum et Constantiam enixa fuerat ei, dimisit, et Bertradam, quae fere quatuor annis cum Fulcone Andegavensi demorata fuerat, sibi copulavit. 6  Odo, Baiocensis episcopus, hanc exsecrandam desponsationem fecit, ideoque dono moechi regis pro recompensatione infausti famulatus, ecclesias Madanti oppidi aliquandiu habuit. 7  Nullus enim Francorum praesulum exsecrabilem consecrationem dignatus est facere, sed in rigore stantes ecclesiasticae rectitudinis, Deo magis quam homini studuerunt placere, et omnes turpem copulam unanimiter detestati sunt pari anathemate. 8  Sic petulans pellex adulterum comitem reliquit, adulteroque regi usque ad mortem eius adhaesit. 9  Abominabile crimen moechiae in solio regni Galliae, proh dolor! perpetratum est. 10  Unde inter opulentos rivales minarum ingens tumultus et praeliorum conatus exortus est. 11  Verum versipellis mulier inter rivales simultatem compescuit, ingenioque suo in tantam pacem eos compaginavit, ut splendidum eis convivium praepararet, et apte, prout placuit illis, ministraret. 12  Urbanus papa legatos apostolicae sedis in Galliam destinavit, per epistolas et sacerdotum praedicationem erroneum regem arguit, obsecravit et increpavit, qui legitimam coniugem repudiaverit, adulteramque sibi contra Dei legem sociaverit. 13  Caeterum in flagitio graviter obduratus, ad instar surdae aspidis, quae obturat aures suus ad vocem incantantis, corripientium hortamenta patrum sprevit, et in adulterii fetore diu putridus iacuit, et donec filios duos, Philippum et Florum ex adultera genuit. 14  Tempore igitur Urbani et Paschalis Romanorum pontificum, fere XI annis interdictus fuit. 15  Quo tempore nunquam diadema portavit, nec purpuram induit, neque solemnitatem aliquam regio more celebravit. 16  In quodcunque oppidum vel urbem Galliarum rex advenisset, mox ut a clero auditum fuisset, cessabat omnis clangor campanarum, et generalis cantus clericorum. 17  Luctus itaque publicus agebatur, et Dominicus cultus privatim exercebatur, quandiu transgressor princeps in eadem dioecesi commorabatur. 18  Permissu tamen praesulum, quorum dominus erat, pro regali dignitate capellanum suum habebat, a quo cum privata familia privatim missam audiebat. 19  His temporibus, Gallia religiosis et eruditis praesulibus florebat. 20  Nam Leuterius senex Bituricensi praeerat metropoli, et Daimbertus Senonensi. 21  Inclytus vero Rainaldus Remensi, eique defuncto Radulfus cognomento Viridis successit in eadem dioecesi. 22  Eruditissimus quoque Ivo Carnotensi praeerat ecclesiae, cui perhibet evidens testimonium laus bonae vitae et rectae doctrinae. 23  Walo etiam praeerat Parisiensibus, aliique plures episcopi fulgebant in suis regionibus, quorum religione admodum Gallia gaudebat, et sacris dogmatibus. 24  Rex tamen Philippus eorum admonitionibus de corrigenda vita procaciter obstitit, adulterioque putridus, in malitia perduravit, ideoque dolori dentium et scabiei, multisque aliis infirmitatibus et ignominiis merito subiacuit. 25  Ludovico igitur filio suo, consensu Francorum, Pontisariam, et Madantum, totumque comitatum Vilcassinum donavit, totiusque regni curam, dum primo flore iuventutis pubesceret, commisit. 26  Constantiam vero, filiam suam, Hugoni, Trecassino comiti, prius dedit, quam postmodum firmissimo duci Antiochiae Buamundo apud Carnotum tradidit. 27  Hic nempe dux, anno ab Incarnatione Domini 1106, Gallias venit, et ab Occidentalibus populis, utpote praecipuus Christiani exercitus signifer, susceptus ubique claruit. 28  Praefatam quoque regis filiam in Eoas partes secum duxit. 29  Multa quoque Occidentalium millia secum contra ethnicos perduxit. 30  Sed in illa tunc profectione peregrinantibus ad votum per omnia contigit. 31  Anno ab Incarnatione Domini 1108, indictione I, Guillelmus archiepiscopus concilium praesulum et abbatum Rothomagi congregavit, et de necessariis Ecclesiae rebus cum suffraganeis suis per aliquot dies tractavit. 32  Tunc Radulfus, Constantiae urbis episcopus, ad hospitium Serlonis Sagiensis episcopi, qui sapientior erat, venit, et cum eo de plurimis locutus, copiosam rationem de propositis audivit. 33  Tandem inter caetera praefatus pontifex retulit, dicens: « In urbe nostra est basilica in honore beati Petri apostoli ab antiquis temporibus constructa, ubi divinitus multa olim perpetrata sunt miracula. 34  Multae sanitates aegrotis ibi contigerunt, et multoties desursum ardentes candelae demitti visae sunt. 35  Quaedam vero sanctimonialis, magnae, ut creditur, religionis, hanc ecclesiam quotidie frequentat, et plurima huiuscemodi se vidisse saepius, enarrat. 36  Et ut certum specimen suae narrationis exhiberet, quondam dum in oratorio sola excubaret, et candelam ardentem de sublimi sine humana ope deponi vidisset, reverenter ad aram accessit, candelam exstinxit, lintoolo mundo involvit, et in scrinio suo reclusit. 37  Cumque opportuno tempore, quod viderat, retulisset, et scrinium aperuisset, ut depositum ostenderet, favillam solummodo pro indicio concremationis invenit; sed totam penitus candelam, sine laesura mappulae, aliarumque rerum, quae ibidem erant, combustam prospexit. 38  Nuper in eadem basilica, dum plebs Dei festivitatem Beati Petri apostoli celebraret, et clerus ad vespertinalem synaxim in choro celebrandam astaret, tres cereos clare ardentes desursum usque ad altare demitti omnes viderunt, et pro re insolita admirantes obstupuerunt. 39  Cerei autem usque ad finem matutinorum arserunt, et tunc ad auroram consumpti sunt. 40  In aere quidem super aram ordinate stabant, sed tamen altaris mappulam non tangebant. 41  Medius eorum maximus erat et quadratus, alii vero duo mediocres erant et rotundi. 42  Fama huius rei personuit in tota urbe, et pene omnes clerici et laici post vesperas ad spectaculum occurrere. 43  Porro nullus cereos ausus fuit tangere, sed in quadrato cereo clerici Scripturam huiusmodi legere. 44  In primo latere: Manda, Petre, iram de coelo. 45  In secundo: Populum tarisum peccato. 46  In tertio: Misererem ei. 47  In quarto: Lacrymas. 48  Litterae quidem optime formatae erant ad legendum, et litterati lectores studiose inquisierunt huius scripturae sensum. 49  Et necessariis subauditionibus additis, exposuerunt secundum suum intellectum. 50  Sic nimirum visum est illis ut divinitus diceretur Petro, qui caput est orbis, iudex saeculi, claviger regni coelestis: Manda, Petre, iram de coelo, ut effundatur super populum tarisum, id est totum aridum peccato. 51  Misererem, pro misererer ei, si lacrymas dignae poenitentiae mihi offerret. 52  Divina quippe locutio grammaticorum regulis subiecta non est, et humanae loquacitatis idioma sequi ex necessitate cogi non potest. 53  His itaque in Constantino visis, territi sumus, et inter pestilentias ac tempestates bellorum, quas toleramus, imminentia nobis pericula sentimus, et in futuro adhuc peiora formidamus. 54  » Haec Radulfo Constantiensi episcopo referente, audientes mirati sunt, et in Normannia paulo post multae calamitates bellorum ac tempestatum atque famis subsecutae sunt. 55  Nam idem praesul non multo post defunctus est, et lethifera clades per totam dioecesim eius debacchata est. 56  Anno ab Incarnatione Domini 1089, indictione X, venerabilis Lanfrancus, Dorobernensis archiepiscopus, defunctus est, et ecclesiastica possessio, quae metropolitae competebat, dominio regis per triennium subdita est. 57  Deinde sacer Anselmus, Beccensis abbas, dispensante Deo, successit, et multorum patiens laborum ac adversitatum, per XVII annos sancte rexit.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , XVIII. Pactiones inter Guillelmum regem et Robertum ducem initae. - Episcopatus Lexoviensis negotia. - Rogerus abbas Uticensis. <<<     >>> XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit. - Occidit. - De eius coniuge et liberis.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p4, XIX. Bertrada comitissa Andegavensis, derelicto viro suo, Philippo Francorum regi nubet. - Praelati Franciae religione et doctrina pollentes. - Rothomagense concilium.'